- ARCAE Gromaticorum et Agrimensorum
- ARCAE Gromaticorum, et Agrimensorumsigna sunt finalia, per possessionum extremitates constituta, sive constructa. Frontinus de Coloniis: Adrianus ager ---- finitus per rationem arcarum, riparum, etc. Vide quoque L. Wisigoth. l. 10. tit. 3. §. 3. et Chartam Theodemiri Gallaeciae Regis aerae 610. apud Bivarium in Notis ad Pseudochronicon Maximi, p. 451. laudatum Carolo du Fresne Glossar. Gloss. Latin. Graec. Arcae: ἄκρα κτισμάτων, lege κτημάτων. Papias, Arca, ab arcendo dicta; fines enim agri custodit eosque adiri prohibet. Fuêre autem illae formâ quadratâ atque intus cavâ, quemadmodum sunt arcae seu cistae, unde potius nomen; cum coeteri limites, ut variâ et diversâ figurâ, ita et appellatione, donentur, ab Hygeno de limitib. constituend. p. 222. Interim postea factum, ut appellatio haec ad coeteros quoque limites significandos extenderetur. Vide Salmas. ad Solin. p. 1206. ut et supra.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.